LATRONUM Lusus

LATRONUM Lusus
LATRONUM Lusus
idem cum Ludo Latrunculorum i. e. Calculorum, quem Graeci recentiores Ζκτρίκιον, indeque mauritani Alzatrec et Hispani Axedres vocant. Ovid. de Arte Am. l. 2. v. 207.
Sive latroncinii sub imagine calculus ibit etc.
Scachios hodie appellant Itali et Galli, voce a calculis detortâ. Inventus a Graecis, ab iis ad Persas transiit, Salmas. ad Solin. p. 1130. magnae et vetustatis et nobilitatis, exetceturque in tabula lusoria sexaginta quatuor areolis distincta, novem lineis ex unaquaque parte se mutuo intersecantibus, in quibus duo scrupi nomen Regum praeferunt, duo alii Reginarum, quatuor Equitum, totidem Satellitum, quatuor itidem Cneturionum s. Elephantorum Turrigerorum, sexdecim denique minores Peditum, ut ex elegantissimo carmine Hier. Vidae de Scacchiae Ludo liquet, de Alphino supra. Et quidem Rex ex hisce non nisi maximâ urgente necessitate movetur, uti pluribus videre est, apud Ach metem de Zatricio. Fl. Vopisc. Imp. in hoc ludi genere appellationem usurpat, in Proculo, Nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies Imp. exstitisset, quidam non ignobilis scurra, ave, inquit, Auguste, allataque lenâ purpureâ humeros eius vinxit. Inter alia enim Principatûs ornamenta et inaugurationis symbola, purpurea quoque chlamyde Imperatorum olim humeros vestiebant. Reliqui calculi latrones modo, ut dictum, modo milites, appellitantur. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 20. cuius Epigraphe Calculi.
Insidiosorum si ludis bella latronum,
Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
Unde Senec. Ep. 117. in fin. tabulae latrunculorum meminit, et Plin. l. 9. c. 54. a Mutiano, etiam latrunculis lusisse cerâ fictis simos, proditum esse scribit. At Auctor Panegyrici ad Pisonem,
Interea sectis quamvis acerrima urgant
Proelia militibus, plenâ tamen ipse phalange,
Aut etiam pauco spoliatus milite vincis.
Omnia namque in hoc ludo ad bellum composita, unde militum, aciei, phalangis, proelii, hostium, captivorum, tropaeorum, passim mentio apud Vett. dum illum describunt. Hi itaque turmis utrinque instructi, hostili quadam imagine procedunt; simulataque acie congrediuntur, et statione unicuique calculo praescriptâ, hostem Reges impetunt, sibi quantum licet, caventes. Tunc vero victi censentur, cum omnes ex adverso ludentes milites capiuntur Regique nullus patet effugii locus: unde et nonnullis ludo Scacchiae nomen ab Hebr. Schach, i. e. vallavit, et vox mat, vel mot, quae usurpari solita de Rege ad incitas redacto, in eadem lingua Mortuus esi denotat, vide et infra Mattus. Regem enim ipsum, i. e. principem calculum, capere licet numquam. Neque vero capi solum, sed et ligari calculos, mos. Auctor Panegyrici ibid.
Ut niveus nigros, nunc et niger alliget albos.
Idem paulo post,
Ancipites subit ille moras, similisque ligato
Obligat ille duos ——
Sed aliter ligantur, aliter capiuntur etc. Porro tabula in qua latronibus luditur, tota lineis ut dictum distincta est et unicuique calculo suus locus ac sua sedes attributa; quas sedes Gr. olim πολεις, postea χώρας, item χραμμάς, et γραμμικὰς χώρας, quod lineis invicem disclusae essent et interseptae, vocârunt; unde et πόλις quoque Vett. Hoc ludi dictum. Latini mandras, septa, valles, capsos et carceres, appellant Mart. l. 7. Epigr. 71. cuius Epigraphe ad Paulum.
Mandris, et vitreo latrone clausos.
Graeci recentiores ζατρίκιον et ζάτριον vel ζατρεῖον, quo nomine indigitabatur proprie pistrinum vel carcer, in quem servi nequam coniciebantur, unde postea toti ludo nomen ut vidimus. Qui victor erat in ludo hoc, Imperatorem fuisse appellatum, ex Proculo Vopisci vidimus, ad quem de hoc Ludo plura congerit Salmas. Ceterum Ludi inventorem in specie Donatus in ter. Eunuch. act.4. Sc. 7. ad illud, v. 13.
Idem hoc iam Pyrrhus factitavit,
Pyrrhum Epirotam fecit, quem stratagematum peritissimum primum, quo pacto ea disciplina trader etur per calculos, in tubula ostendisse, scribit. Belli namque simulacrum, ut diximus ac imago ludus hic est. Vidas in Scacchiae ludo, ab initio:
Ludimus effigiem belli, simulataque veris
Proelia, buxo acies victas et ludrica regna.
Ut gemini inter se Reges albusque nigerque
Pro laude oppositi certent bicoloribus armis.
Claud. in Honorii 6. Cos. Carm. 28. v. 621.
Hic et belligeros exseruit area lusus,
Armatos hic saepe choros.
Unde ludi huius beneficio in arte militari nobiles suos exercuisse Mauritius Nassavius, Dux belli celebratissimus, legitur apud Dan. Heins. Orat. Funebri Principis huius: aliosque scientiam hinc militarem apprime didicisse novimus. Seneca l. 2. de Ira c. 14. inventi huius gloriam Chiloni sapienti: Ioh. Saresberiensis Polieratici l. 1. c. 5. Attalo Asiatico tribuit. Communior consensus exercitationis tam ingeniosae auctorem Palamedem facit, Nauphi filium, qui in obsidione Troiana, ut milites in officio contineret, illud ludicrae
dimimationis genus excogitâsse scribitur. Vide Paus. in Corinth. et Phocic. Philastratum Lemnium in Heroic. Greg. Nazianz. Invectivâ I. Suid. in voce Τάβαλα etc. Quare Aur. Cassiod. Palamediacos calculos iure indigitat, l. 8. Ep. 31. atque hanc quidem Palamedis tabulam, donarii loco, Deorum fanis dedicatam, summâ apud posteros dignatione fuisse, tradit Serv. l. 2. Aen. ad illud, v. 82.
Belidae nomen Palamedis.
Sic Sion. Apollin. de eo diserte, Carm. 23.
Tauquam Naupliades repertor artis,
Gaudebas hilarem ciere rixam, etc.
Sed de Palamedis lusu infra videbimus. Calculi, ut et hoc addam, nonnumquam e cera, ut ex Plin. supra vidimus: aliquando e vitro fuêre. Ovid. l. 2. de Arte Am. v. 207.
Sive latrocinii sub imagine calculus ibit
Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.
Idem l. 3. v. 337.
Cautaque non stulte latronum proelia ludat.
E'gemmis suggerit Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 20. cuius Epigraphe Calculi.
Insidiosorum si ludis bella latronum,
Gemmeus iste tibi miles et hostis erit.
Ex ebore, Iuv. l. 4. Sat. XI. v. 132. Plerumque e buxo, unde buxe acies victas canentem Vidam retro audivimus. Fuit hic ludus frequentissimus apud priscos. Seneca saepe meminit, Ep. superius laudatâ, Nemo qui ad incendium domûs suae currit, tabulam latruncalariam perspicit, ut sciat quomodo alligatus exeat calculus. Ubiegregie, aligatus: Erat enim quiddam instar dimicationis et alterius coloris calculi alteros ad ultimam s. extimam tabulae lineam agebant; deinde victoriae in eo erat summa posita, si implexum obsessumque calculum lusor eduxisset. Idem de Brevitate vitae c. 13. Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi, aut pila, aut excoquendi in Sole corporis curâ consumpsêre vitam: Ubi pro otioso exercitamento lusum hunc posuit. Nihilominus gloriosum Viris etiam in Rep. eminentibus fuit, superiores in eo exstitisse: probrosum et ignominiae proximum, superari ac ad incitas redigi. Proin pergit Seneca de Tranq. animi c. 14. Verisimile non est, inquiens, quae vir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo furit, ludebat latrunculis, cum Centurio agmem periturorum trahens, et illum citari iubet, vocatus numer avit calculos, et sodali suo, vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse. Tum annuens Centurioni, testis, inqurt, eris, uno me antecederc. Cui plane simile quid narratur de Ioh. Frid. Sax. El. in castris Car. V. Imp. ante Wittebergam captivo. At non eadem mens Iacabo Magnae Britanniae Regi, qui in Regio munere, libro ad Filium, huius generis ludum Principibus, utpote qui non animum seriis fatigatum curis leveret, sed potius operosius intentum occuparet, fugiendum suadet, quem si placet, vide: et plura hac de re apud Thom. Dempster. Paralip. in Iob. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 1. aliosque, Sereniss. inprimis Gustavum Selenium l. peculiari. De eo incertus Auctor, poêmate ad Pison. iam supra cit.
Te si forte iuvat studiorum pondere fessum
Non languêre tamen, lususque movêre per artem,
Callidiore modo tabulâ variatur apertâ
Calculus, et vitreo per aguntur milite bella,
Ut niveus nigros, sic et niger alliget albos.
Sed tibi quis non terga dedit? Quis te Duce cessit
Calculus, aut quis non periturus perdidit hostem?
Milie modis acies tua dimicat, ille petentem
Dum fugit, ipse rapit, longo venit ille recessu,
Qui stetit in speculis, hic se committere rixae
Audet, et in praedam venientem decipit hostem.
Ancipites subit ille moras, similisque ligato
Obligat ipse duos, hic ad maiora movetur,
Ut cutus, et fractâ prorumpat in agmina mandrâ,
Clausague deiecto populentur moenia vallo.
Interea sectis quamvis acerrima surgant
Proelia militibus, plenâ tamen ipse phalange,
Aut etiam pauco ipoliatâ milite vincis,
Et tibi captivâ resonat manus undique turmâ.
Aliud a latrunculis ludi genus indigitat Petron. Arbiter Edit. Gonsali de Salas. p. 18. Edit. Bosch. c. 33. quum ait: Sequebatur puer cum tabula terebintina et cristallinis tesseris: notavitque rem ommum delicatissimam. Pro calculis enim albis aut nigris aureos argenteosque denarios habebat. Interim dum ille omnium testorum agmen inter lusum consumit, gustantibus abhuc nobis etc. Quod enim hîc Gonsalius latrunculorum intelligit lusum, insignitet peccat, duodecim ludum scriptorum cum latrunclis confundendo: ut Augustam Historiam Salmas. verba haec Petronii adhibens, praeclare ostendit. Ludus significatur, in quo et tesseris et calculis pugna fit, qui latrunculorum esse non potest, ubi
Unus cum gemino calculus hoste perit.
Nam in hoc nihil fortunae committitur. Intelligit ergo ludum duodecim scriptorum (non scruporum, ut ex Opicis libris retinet Gonsalius) admodum similem illis, qui hodie Trictrac, aut Verkeeren, aut Lurtschen, aut simplicius genus aus und ein, Gallis et Germanis utrisque appellantur: verba sunt Ioh. Friderici
Gronovii de Pec. Vet. l. 3. c. 15. p. 514. et 115. Vide quoque hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • IMPERATOR — I. IMPERATOR al. Rex, in Scacchorum ludo, vide infra Latronum lusus. II. IMPERATOR appellatio apud Rom. olim militatis fuit, quâ Dux praesens re bene gestâ primum militum acclamatione in castris, deinde sententiâ Senatus in urbe exornatus est.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALCULI Lusorii — qui nonnullis Palamediaci, ab inventore Palamede Nauplii filio dicti, qui in obsidione Troiana, ut milites in officio contineret, illud ludicrae exercitationis genus excogitâsse dicitur, Latrunculorum tabula dicuntur Senecae epist. 117. in sin.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VIGILIAE — I. VIGILIAE apud Gregorium Turon. l. 3. Histor. c. 17. Cum Dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem Pontifex, prtusquam ad Vigilias descenderet, iussit etc. nocturnae preces sunt, quibus olim primo nocte illâ, quae Paschatis festum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”